- DAVOSIUM
- DAVOSIUMvicus Rhaetiae non obscurus, in Foedere decem iurisdictionum, ubi curia est huius Foederis, et omnium iurisdictionum comitia habentur. Caput primae Iurisdictions, quod cum Praelongana iurisdictione plurimis immunitatibus, ac privilegiis fruitur. Non enim idem et par ius Austriae duces in iurisdictiones octopriotes habent, sed cuivuis sua privilegia et consuetudines sunt, quorum omnium tabulae in archivo Davosiano asservantur. vide Simler. de Rep. Helv. et infra in voce Furisdictionum 10. Foedus
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.